- PROTOSEBASTUS
- PROTOSEBASTUSGraece Πρωτοσέβαςτος, i. e. primus Augustus, dignitas praecipua in Aula Graeca, quae Imperatorum filiis ac consanguineis conferebatur. Protosevastus alias; quam dignitatem ab Alexio Comneno primum inventam, fratrique eius Adriano concessam, habent Anna Comnena et Zonaras. Blondus, Decad. 2. l. 5. Emanuel Constantinopolit anus Imperator------ misit Oratorem ex Italis Grationsum Iordanem Roberti olim Capuani Principis filium, Palatii Imperialis Protosevaston. Rogerius Hovedenus Latine Comitem Palatinum, alii Primum Comitem, exponunt. Vide Codinum de Officiis Aulae Constantinopolit. et adeum Gretserum ac Goarum, praeterea Meursium, in Glossar. Car. du Fresne, in Glossario, et Not. ad Cinnamum. p. 311. ubi Duci Venetiarum hanc dignitatem olim ab Imperatorib. Constantinopolitanis concessam esse docet, et Macros Fratres in Hiaerolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.